- CIBARIAE Leges
- CIBARIAE Legesalias Sumptuariae dictae, ab hominum luxu occasionem habuêre. Cum enim a veteri et avita Maiorum parsimonia posteri discederent, et nullum modum luxuria inveniret; cuius testes, Cincii porcellus Troianus et intergri apri conviviis illati: legum animadversione opus fuit. Lata igitur primum est Lex Orchia, quae numerum convivarum praescripsit, An. Urb. Cond. 566. Fannia dein sumptibus modum fecit assibus centum, an 588. cuius tenorem ad universam Italiam, ac eos etiam, qui vocati conviviis inter fuissent, extendit Lex Didia, an 606. Secuta Licinia, paucis mutatis, in reliquis cum Fannia congruit. Post quam lex Cornelia, minora rebus pretis imposuit: Ciborum genus et modum dein praescripsit Lex Aemilia: Quam paucis interiectis annis excepit Antia Lex, quae eos qui Magistratur ellent, Magistratumque capturi, ad certas tantum personas cenatum ire permisit. Postremo lex Iulia, profestis quidem diebus ducentos: Kalendis, Idibus, Nonis, et aliis quibusdqm diebus festivis trecentios: nuptiis vero et repotiis H. S. millies permisit. Vide quamque harum Legum, suô locô. Neque vero apud Romanos solum. sed et alias gentes, gulae obviam itum. Imo et ante lapsum Cibariam quandam legem fuisse, discimus ex Gen. c. 2. v. 16. 17. ubi de arboris scienriae fructu homini prohibito. Post diluvium dein occurrit lex sanguinis usi interdicens, Gen, c. 9. v. 4. quae sub lege repetita. Adipis eadem ratio: quae ambo Deo tum sacra erant, vide hîc vocibus Adeps et Sanguis. Praeter haec, varia etiam animalium genera vetita fuêre, de quibus vide Levit. c. 11. v. 9. Quae tameu omnia ceremonialia et typica fuêre, ut apud Theologos videre est. Hinc lex illa sensim sub Novi Test. initia abrogata. Et quidem primo derogando illam quasi antiquavit Christus divinâ dictione illâ, Matth. c. 15. v. 11. Quidqud in os ingreditur, hominem non polluit. Penitus dein et reâpse sublata ea est morte Christi, qui post expiatam peccati impuritatem, rerum omnium usum nobis vindicavit et postliminiô restituit. Obliterata denique est usu, ex tempore ipso ascensionis Christi, post confirmatum Euangelium, Actor. c. 10. v. 1. etc. quando iam assertô in gloriam capite, beneficia eius plenô alveô in membra redundare coeperunt. Mansit interea, quae Lege Morali inculcatur, temperantiae regula, aeternum observanda, anremque de modo in victu sancte tenendo perpetuo vellit, donec escâ, quae ventri, et ventre, qui escae destinatus est, abolitis, 1. Cor. c. 6. v. 13. in beatas illas sedes transferemur, ubi nec esuriemus amplius, nec sitiemus amplius -- quia Agnus, in medio throni, pascet nos, et ducet nos ad vovos fontes aquarum, Apoc. c. 7. v. 16. 17.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.